ūnus
numeral adjective

View the declension of this word

1 one
2 single, only one
3 same
4 any, some

permalink

Locutions, idioms and examples


aliquis unus or unus aliquis || in unum confero || unus multorum || unus ex omnibus || unus et viginti || unus e nobis || unus de or ex multis || uno excepto || aliquis unus pluresve || uno tempore || laborantes in uno || unus aut alter || nemo unus || una voce || uno ore || uno tenore || adsensi sunt ad unum || uno nomine || uno verbo || alter … alter or unus … alter || ad unum (omnes) || ad unum terga vertebant || ea civitas quae tibi una in amore fuit || ad unum aliquem ex Stoicis me adligo || cerebrosus prosilit unus || ad unum omnia deferri || ad te unum spectat oratio || voces confusae in unum || Aulius cum Ferentanis uno proelio debellavit || adversa uni imputantur || eadem or una opera || apicem collectus in unum || ab eodem Charmide unum aegrum HS CC reconductum = that a sick person was cured by the above mentioned Charmides for remuneration of 200,000 sestertii || quadrante beatior uno || ut consequeremur unus adiuvisti || ager una specie || civitas, quae tibi una in amore fuit || volvo uno spiritu || amphora una et una semita || ad te unum omnis mea spectat oratio || laborantis in uno Penelopen vitreamque Circen || ob eam unam causam quia || naias una fuit; nymphae Syringa vocabant || ascendit ad sacerdotes unasque decubuit || absum iter unius diei = to be one day march away || ager harenosus, una specie || ad unum tanta pervenit licentia || ad unum omnes se ipsi interficiunt || ad haec unum modo respondet = he answers one way to these offers || ad id unum omnes cogitationes intendit = he turned every thought to this one purpose || aliquem digito (uno) attingo or tango || ad verbum unum contracta brevitas || ad unum aliquem confugiebant virtute praestantem || ab ictu lapidum, quod unum nostris erat telum = from the blows of stones, the only weapons for ours || advocationem in unam pugnam petii || Calidius non fuit orator unus e multis || Cato … qui mihi unus est pro centum milibus || e regione unius eorum pontium || Galli in unum locum conixi || annos natus unum et viginti || fabula una erat in tota civitate || labascit victus uno verbo quam cito! || circa muros unius urbis haerebat || ad mulierem nuptam uni, propositam omnibus = in the house of a woman married to one, but offered (upon payment) to everyone || Bias sapiens habitus est unus e septem || Amazon unum exserta latus pugnae || ad id carmen explanandum diem unum sumpserunt = they spent one day to interpret that prophecy || arserunt uno funera bina rogo || ob eam unam causam quia decet || ea cum tria sumpsisset in unam speciem temperavit || ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem || ab una parte haud satis prosperum fuerat = he was not fortunate enough for one reason || aliquando una res pro duabus valet || ad unum omnes cum ipso duce occisi sunt || abs te ipso unas mihi scito litteras redditas esse = you should know that only one letter was delivered to me from you || bis sex ceciderunt me minus uno || vos me … ad unam salutem rei publicae convertistis || antefero longe omnibus unum Demosthenem || annorum septigentorum memoriam uno libro conligavit || Asclepiadem ferunt respondisse puero ut uno esset comitatior || bellum uni necessarium, ferale ipsis || Bosphorum, unum Thracium alterum Cimmerium || an populum teneri te unum exlegem esse? || amici modo de multis unus et alter || Caesari omnia uno tempore erant agenda || ad neminem unum summa imperii rediit (or redit) || dabitur tibi amphora una, fons unus, unum ahenum || absum ab aliquo loco iter unius diei = to be one day walk away from a place || adversus unum moratorem publici commodi || amantis una inter me facio convenas || attingere (vehiculum) uni sacerdoti concessum || ad Caesarem unas Capuà litteras dedi = I sent Caesar a letter from Capua || annum unum atque octogesimum implevit || agellus non sane maior iugero uno || cave deformes multa bona uno vitio || adripior unum insignem ducem seditionum iussit || tabulae testamenti unae Romam erant adlatae ut in aerario ponerentur || Galli omni multitudine in unum locum conixi || circiter trecenti sub vexillo una mittuntur || accidit ut una nocte omnes Hermae … deicerentur = it happened that in just one night all the Hermas were destroyed || ancora uno dente adligavit alterius proram || annum solis id est unius astri reditu metiuntur || capram sex haedos uno fetu edidisse || apes numquam plus unum regem patiuntur || ante omnia veneunt quam gleba una ematur || Aristides unus omnium iustissimus fuisse traditur || annumerantur duo agni pro una ove || artifices cum plura in unam tabulam opera contulerunt || C. Laelii unum consulatum fuisse et eum quidem cum repulsa || at mi unus scrupulus etiam restat qui me male habet || arx Crotonis una parte imminens mari || an venit in votum Attalicis ex urbibus una? || o spectaculum uni Crasso iucundum, ceteris non item! || aliis inhumanus ac barbarus isti uni commodus ac disertus || ad unum omnes desperata salute se ipsi interficiunt || alias ut mittam miserias unam hanc vide || iactando tres duces Romanos ab se uno proelio fusos || calvitium uni tantum animalium homini, praeterquam innatum || aiunt una voce omnes iudices ne is iuraret reclamasse (= reclamavisse) || accitus ultro noctemque intra unam a Messalina proturbatus erat = in the span of a night he was voluntarily called and (then) rejected by Messalina || apud antiquissimos scriptores una haec pugna invenitur || amans accessit pretium pollicens unus et item alter || apud eos varietas non erat quod omnia fere concludebantur uno modo || aliunde alio transfugiunt et consistere in una cupiditate non possunt || addit esse hanc (= gloriam) unam quae brevitatem vitae posteritatis memoria consolaretur || Alexander quantuscumque ignavis et timidis videri potest unum animal est || Carthago, quam Iuno fertur terris magis omnibus unam coluisse || Aristoteles ait bestiolas quasdam nasci quae unum diem vivant || capram sex haedos uno fetu edidisse ex Piceno nuntiatum est || admirabile est quantum inter omnes oratores unus Demosthenes excellat || carmina antiqua quod unum apud illos memoriae et annalium genus est || auctores deserendi castra non uni aut alteri militi sed universis exercitibus || civitas una sociorum atque amicorum duabus deterrimis mulierculis vectigalis fuit || sacerdotum duo genera sunto : unum quod praesit caerimoniis et sacris, alterum quod … || adeo ut obscurum (Tiberium) adversum alios sibi uni incautum intectumque efficeret || ceteris laetus hoc uno torqueor quod … diu frui tua bonitate non possum || Asiam in duas partes Agrippa divisit : unam inclusit ab oriente Phrygia … || bellus ille et urbanus Suffenus unus caprimulgus aut fossor mihi videtur || animadvertit Caesar unos Sequanos nihil earum rerum facere quas ceteri facerent || audivi legione una et modicis auxiliis debellari obtinerique Hiberniam posse || a collegio pontificum impeditus est, negante unam cellam duobus diis recte dicari = he was prevented by the college of pontiffs, which denied that a single chapel could reasonably be dedicated to two gods || vocata ad concilium multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam legibus poterat …




Browse the dictionary

A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z



{{ID:UNUS100}}
---CACHE---